Hľadaný výraz: Mt 21,23-27; Mk 11,27-33; Lk 20,1-8, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 3
23 Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum et seniores populi dicentes: “ In qua potestate haec facis? Et quis tibi dedit hanc potestatem? ”. 24 Respondens autem Iesus dixit illis: “ Interrogabo vos et ego unum sermonem, quem si dixeritis mihi, et ego vobis dicam, in qua potestate haec facio: 25 Baptismum Ioannis unde erat? A caelo an ex hominibus? ”. At illi cogitabant inter se dicentes: “ Si dixerimus: “E caelo”, dicet nobis: “Quare ergo non credidistis illi?”; 26 si autem dixerimus: “Ex hominibus”, timemus turbam; omnes enim habent Ioannem sicut prophetam ”. 27 Et respondentes Iesu dixerunt: “ Nescimus ”. Ait illis et ipse: “ Nec ego dico vobis in qua potestate haec facio ”.

27 Et veniunt rursus Hierosolymam. Et cum ambularet in templo, accedunt ad eum summi sacerdotes et scribae et seniores 28 et dicebant illi: “ In qua potestate haec facis? Vel quis tibi dedit hanc potestatem, ut ista facias? ”. 29 Iesus autem ait illis: “ Interrogabo vos unum verbum, et respondete mihi; et dicam vobis, in qua potestate haec faciam: 30 Baptismum Ioannis de caelo erat an ex hominibus? Respondete mihi ”. 31 At illi cogitabant secum dicentes: “ Si dixerimus: “De caelo”, dicet: “Quare ergo non credidistis ei?”; 32 si autem dixerimus: “Ex hominibus?” ”. Timebant populum: omnes enim habebant Ioannem quia vere propheta esset. 33 Et respondentes dicunt Iesu: “ Nescimus ”. Et Iesus ait illis: “ Neque ego dico vobis in qua potestate haec faciam ”.

1 Et factum est in una dierum, docente illo populum in tem plo et evangelizante, supervenerunt principes sacerdotum et scribae cum senioribus 2 et aiunt dicentes ad illum: “ Dic nobis: In qua potestate haec facis, aut quis est qui dedit tibi hanc potestatem? ”. 3 Respondens autem dixit ad illos: “ Interrogabo vos et ego verbum; et dicite mihi: 4 Baptismum Ioannis de caelo erat an ex hominibus? ”. 5 At illi cogitabant inter se dicentes: “ Si dixerimus: “De caelo”, dicet: “Quare non credidistis illi?; 6 si autem dixerimus: “Ex hominibus”, plebs universa lapidabit nos; certi sunt enim Ioannem prophetam esse ”. 7 Et responderunt se nescire unde esset. 8 Et Iesus ait illis: “ Neque ego dico vobis in qua potestate haec facio ”.

1

mail   print   facebook   twitter